- QUARTERIZATIO
- QUARTERIZATIOapud Thom. Walsinghamum in Ricardo II. Auditum et confessum turpissima scelera, tractioni, suspendio, decollationi, exterationi et quarterizationi, ut usu vulgari loquar, adivicavit: poena reorum est laesae Maiestatis apud Anglos, quibus capite minuti eorum corpus in quatuor partes secatur, eaeque variis in locis publice exponuntur. Idem A. C. 1306. Cuius caput Londoniis in loco eminenti figitur super palum, corpus vero in Scotiam transmissum est, in quartas, quae ad aliorum terrorem in diversis partibus suspenduntur, apud Car. du Fresne in Glissar. Paulo aliud est Quadrigarum Supplicium, de quo dictum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.